- NECESSITAS apud Veteres
- NECESSITAS apud VeteresΑ᾿νάγκη Graecis dicta estquidquid animum suae spontis esse non patitur. Ita, dolor, voluptas, metus, laiaque animi πάθη, totidem illis fuêre ἀνάγκαι Hi enim affectus rapiunt nos ac trahunt, quo ire nolumus. Sed et cum aliquid facere cogimur aut pati, praeter animi voluntatem, id etiam ἀνάγκη. Unde ἀναγκοσιτεῖν et ἀναγκοφαγεῖν dicti, qui non ad libitum suum, sed alienô arbitriô, comederent: quemadmodum Pugiles, de quorum ἀναγκοφαγίᾳ diximus aliquid supra, ubi de Arida sagimatione. Indidem Fati necessitas, Horatio; μοιρῶν ἀνάγκαι, Herodoto Item egestas, qui notione vox capienda apud Diodorum. Sic μέχρις ἂν κακουχούμενοι τελευτήσωσιν εν ταῖς άνάγκαις. Et Cypridnum. Necessitas pauperum sublevanda. Porro vincula et carceres. Unde ἀναγκαῖον, necessarium, locus carceris. Morbus, in Concil. Gangrensi; ἔι τις χωρὶς σωματικῆς ἀνάγκης ὑπερηφανεύοιτο. Contumelia, apud Epiphanium de Audio, quem schisma facere coactum dicit propter τὴν ἀνάγκην τῶ ὕβρεων. Inprimis vero in amatoriis vox usurpata de his, qui philtrô in amorem per vim abducuntur: etiam de ipsis phiktis et amatoriis, ἀ άγκκίet κατανάγκαι, item κατάδεσμοι Synesio aliisque. Unde herbae, quâ ad amatoria Thessalae mulieres olim usae, Catanances nomen, apud Plinium l. 27. c. 8. in limphationibus tandem et variis metibes. vide supra passim et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1085. Hinc Necessar um, quod, praeter significata, quae iam innuimus, caro quoque ac prctioso olim oppositum: mediô aevô contrariam notionem iduere coepit, uti diximus supra in voce Ambitio. Apud Recentiores, Monasticae Rei Scriptores inprimis, Necessaria, item Necessarium, latrina, secessus est. Lanfrancus Decr. pro Ord. S. Benedicti c. 4. Unus eorum in dormitorio debet lectos circumire omnium et omnia sedilia in necessariis sollicite considerans, ne forte aliquis Frater dormiens ibi remanserit. Quae non nisi coopertô capite intrari, iubet Liber Ordinis S. Victoris Paris. MS. c. 22. apud Car. du Fresne Glossar. ubi etiam corio involvi et pannô obduci haec sedilia, addit ex veteri Computo. Eôdem modô χρείας Graeci usurpant, ut inter alios, apud Artcmidorum Oneirocritico videre est l. 1. c. 2. De munditie laudabili horum locorum in Aula Turcica, vide Ioh. Bapt. Tavernier in Descr. Serralii. Aliquid etiam infra, voce Soteria. Necomittendum, quod αἰδοῖον etiam ἀναγκαῖον appellari quandoque observat Artemidorus Oneirocirtic. l. 1. c. 47. uti partes necessarias Latini, it. necessaria; abstinentes quidem ab harum partium appellatione propria, sed eas nihilominus neceslarias significantes, atque sic verecundiam mitigantes. Vide Iul. Firmicum Mathes. l. 4. c. 12. 28. et l. 5. c. 3. adde locum Pauli 1. Corinth. c. 12. v. 22. plura vero hanc in rem, apud Desid. Heraldum Animadversion. ad Arnob. l. 5. verba, sine honoribus appellare praefatis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.